monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 7
Duo autem sunt abstinentiae et crucis genera, unum corporale, aliud spirituale. Unum a potu atque epulis temperare, appetitum gulae a delectationibus et mollissimis suavitatibus coercere, ab his quae per tactum et gustum visumque decipiunt, sensum viriliter revocare, ac violenter abstrahere. Alterum abstinentiae et crucis genus est pretiosius atque sublimius, motus animi regere, et perturbationes illius modestiae tranquillitate placare, irae ac superbiae impetus quasi feram bestiam refrenare, litigare quotidie contra vitia sua, increpare se quadam censoria austeritate virtutis, et rixam quodam modo cum homine interiore conserere. Pretiosa haec in conspectu Dei et gloriosa crux, cogitationes malas in potestatem redigere, voluntates proprias abnegare, easque interiori examinatione discutere, et regentis imperio subiugare; a sermone atque opere quo anima laeditur, tanquam a cibis noxiis abstinere, et sensum ab his quae contraria sunt, spirituali temperantia sobrium custodire. Haec qui facit, perrupto passionis muro violenter ad coelorum regna conscendit. Vim itaque sibi factura est anima, ut palmam laborum, quam sibi subtrahi multis inimicis adversantibus sentit, viribus contendat eripere. Necesse ergo est cum summo labore ex hoc mundo rapere palmam salutis, et quasi excubantibus circumiectis hostibus obsessos pervigili intentione fructus decerpere, et praedam a thesauro vitae velut de medio abreptam saeculi huius incendio reportare.